- BARCHA seu BARCA
- BARCHA, seu BARCAregio Africae, in Barbaria, inter Aegyptum et Syrtim magnam, iuxta mare Mediterraneum. Eius primaria Barce. Habet cognomine desertum, a Mesurata, se versus Orientem extendens, ad confinia usque Alexandriae loca, sic ut longitudine Italic1a 1300. seu Germanicâ 325. Latitudine autem Italicâ quidem 200. Germanicâ vero 50. capiat milliaria. Desertum est asperum atque frugibus in felicissimum: Leones gignit plurimos, ac venenatorum ingentem saburram, utpore serpentum, et pestium pestem Basiliscum serpentem, Metell. Ibi alias Libya exterior, Cyrenaica et Marmarica. Regio est sterilis admodum et inculta, sub Turcis. Baudrand. Vide Barce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.